

Epistola I ad Timotheum*
Caput 5: Versus 12
Habentes.[AUG., de Bono viduitatis, cap. 8, 9, 10.]In conjugali vinculo si pudicitia conservetur, damnatio non timetur, etc., usque ad omnis hujusmodi similis est uxori Loth, quae retro aspexit.Irritam fecerunt.Etsi non nubendo, tamen volendo: non quia nuptiae damnentur, sed fraus propositi, et fracta fides voti damnatur et voluntas, quae a proposito recedit damnabilis est, sive nuptiae sequantur, sive non.